- NAUTAE
- NAUTAEdurum hominum genus. Scalig. l. 3. c. 16. ubi Poetam futurum instruit, quod in cuiusque officii descriptione decorum servandum: Illud in nautis peculiare, duros ut facias, saepe etiam pertinaces. Memineris Menatem et appellatum et monitum a suo Principe, parere noluisse. haud icciro facit iussa: Sed———— caecaSaxa timens, proram pelagi detorquet ad undas.Deum ipsum pro ludo in tranquillo cursis, in adverso pro hoste aut propecude habent, Quas non audivimus contumelias, quaenon exsecrabilia verba: haud mulium abest illud Palinuri.———— non si mihi Iuppiter auctor,Spondeat, hoc sperem Italiam contingere caelo.Itaque imperiosam personam nauticam in Charonte quoque notabis,Quisquis es armatus, qui nostra ad limina tendis,Fare age, quid venia. Satis erat. addidit,Iamque istinc: et amplius, Et comprime gressum.Nihil sane praeterca potuit: nisi diceret, Abi. Eorum vestitum pinxit Plautus in Milite, Actis 4. sc. 4. causiam illis ferrugineam et pallidum ferrugineum tribuens: Nam his color thalassius. Romae certe Nauticus populus, in Circensibus, Veneto colori favebat, quod is maris color esset: sicut viridis et prasinus terrae, cui proin terrestris et agricola plaudebat. Cassiodorus, transit Prasinus, pars populi maeret: vincente prasino partem populi nauticam et maris commerciis deditam in maerore fuisse sic indigitans. Praecedit Venetus, et totius turba civitatis affligitur: namque universa civitas vel faltem pars maxima Civitatis, prasino favebat. Iuvenal. Sat. 11. v. 196.---- Eventum viridis quo colligo panni:Nam si deficeret, maestam attonitamque videresHanc Urbem ————Vide Salmas. ad Solin. p. 903. et hîc passim, ubi de Circensibus, Factionibus etc. Porro in turba Nautica ordines fuêre, quorum tres Aristophanes Ranis indigitat, Θρανίτας, Ζυγίτας et Θαλάμακας. Et quidem Θρανίτας vult Enarrator eius fuiss remiges in superiori parte navis, qui, quoniam remoslongiores trahebant, gravioreque labore vexabantur, a Trierarchis, praeter stipendium publicum, donativum consequebantur. Stipendium autem publicum erat drachma in dies singulos. Ζυγίτας idem in media, et Θαλαμίτας, in infima parte navis constitutos ait. Sed cum ista ad triremes solum quadrarent: mavult Baysius per Thranitem, qui ad puppim remigat; per Zygitem, qui in media navi; per Thalamitem, qui ad proram, intelligi. Quô pactô etiam in τετταρακοντήρει et in fra vel supra, triplex hic remigum ordo in longitudinem esse potuit. His omnibus praeerat Magister Navis, seu Magister absolute etc. Vide Laz, Bayfium de Re Navali sub fin. Nec omittendum, quod de incolis Taprobanes infulae refert Plinius, ad avium, quas secum vehant, emittentes saepius, non vero fiderun. cursum, navale suum iter dirigere, l. 6. c. 22. De clamore eorum, diximus supra in voce Celeusma. Sed et in Commentariis Aristophaneorum Acharnensium. Νίγλαρον legimus esse μέλος quoddam musicum et nauticum παρακελενςτικὸν, de quo vide Scaligerum Poetices l. 1. c. 55. uti de saltationis nauticae laboriosae specie supra, voce Motho.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.